라틴어 문장 검색

at si condoluit temptatum frigore corpus aut alius casus lecto te adflixit, habes quiadsideat, fomenta paret, medicum roget, ut tesuscitet ac reddat gnatis carisque propinquis?
(호라티우스의 풍자, 1권, 01장51)
Si privignus languent et condoluerit caput, infamaberis ut venefica.
(히에로니무스, 편지들, Ad Furiam De Viduitate Seruanda 12:25)
vos anguilla manet longae cognata colubrae, aut glacie aspersus maculis Tiberinus, et ipse vernula riparum, pinguis torrente cloaca.
(유베날리스, 풍자, 1권, Satura V48)
dic, qua Tisiphone, quibus exagitare colubris?
(유베날리스, 풍자, 2권, Satura VI10)
denique quid Cretae taurus Lernaeaque pestis hydra venenatis posset vallata colubris?
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quintus 1:12)
Surgunt adverse subrectae fronte colubrae, Vipereumque fluit depexo crine venenum.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 9권 7:5)
horrere videns iam colla colubris fingitur enim pro saetis habere serpentes.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEXTVM COMMENTARIVS., commline 4191)
in collo eius horrebant colubrae.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEXTVM COMMENTARIVS., commline 4193)
aps condoleo non mea potius adsiduitate, diligentia, gratia perfici.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER QVINTVS DECIMVS AD ATTICVM, letter 4 2:13)
quorum alter ne condoluisse quidem umquam videtur, qui animum se habere non sentiat, alter ita delectatur suis cantibus, ut eos etiam ad haec transferre conetur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 40:4)
nos, si pes condoluit, si dens [sed fac totum dolere corpus], ferre non possumus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 2권 52:6)
et tamen, ut medici toto corpore curando minimae etiam parti, si condoluit, medentur, sic philosophia cum universam aegritudinem sustulit, etiam, si quis error alicunde extitit, si paupertas momordit, si ignominia pupugit, si quid tenebrarum obfudit exilium, aut eorum quae modo dixi si quid extitit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 3권 82:1)
colubra restem non parit.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 45:27)
Gelu rigentem quidam colubram sustulit Sinuque fovit contra se ipse misericors:
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Quartus, Serpens. Misericordia nociva.2)
Me vigilans cernes , tacitis ego noctis in umbris Excutiam somnos visus adesse tuos . Denique quidquid ages , ante os oculosque volabo Et querar , et nulla sede quietus eris . Verbera torta dabunt sonitum nexaeque colubrae, Conscia fumabunt semper ad ora faces . His vivus furiis agitabere , mortuus isdem , Et brevior poena vita futura tua est . Nec tibi continget funus lacrimaeque tuorum* Indeploratum proiciere caput;
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ibis, 1권 8:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION